ANNUS

ANNUS
ANNUS
quasi Annulus; namque
---- ---- in se convertitur annus:
ab Aegyptiis draconis ore caudam retinentis hieroglyphicô fuit repraesentatus; Sacer Iovi, sicut Iunoni menses, Plut. Problem. Rom. c. 77. Habebat is initio unius tantum mensis spatium, quem quia ad Lunae cursum metiebantur, appellârunt Lunatem. Alii bimestris spatiô eum terminabant, inter quos et Aegyptii: qui etiam in tres, aliquando in quatuor illum secabant, Plut. in Numa. Sex mensium spatiô annum claudebant Cares et Acarnanes: atque hi quidem pro summo Deo Lunam venerabantur, ideo ad eiusdem cursum annos suos circumscribebant. Alii vero ad Solis motum anni cursus metiti sunt, Persae, Graeci, Latini, licet aliquô discrimme, Romulus diebus 304. mensibus decem, annum comprehendit:
Seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,
Seu quia bis quinô femina mense parit.
Seu quod adusque decem unmerô crescente venimus,
Principium spatiis sumitur inde novis.
Ovid. Fastor. l. 3. v. 123. Numa dein duos menses addidit, eumque diebus 354. circumscripsit: quod quidam Tarquinio Prisco tribuunt. Studiô postmodum et curâ Iulii Caesaris cum Fasti impensius correcti essent, Annus Fulianus furrexit, mensium itidem 12. sed dierum 365. Hic magnus quoque, ad discrimen annorum Lunarium: et vertens dictus est, quod in orbem continuo volveretur. De Anno Attico, vide Petitum Miscell. l. 8. Petavium de Doctr. Templ. l. 1. Franciscum Rossaeum Archoeol. Atticae l. 2. c. 10. etc. De Anno Eudoxi, qui ex nostris, seu Solaribus annis, octo continebat, vide Strabonem Geogr. l. 4. De Amo Hippocratis, qui dierum 360. fuisse dicitur, Marsil. Cagnatum Observat. l. 4. c. 14. De Metonico, in voce Meton: Per Novum Annum apud Scriptores Romanos quidam novum principium Magistratus initi: alii nude Veris initium intelligi volunt: de Anno Platonico, aliisque huc pertinentibus, praeter Auctores retro laudatos, vide Thom. Dempster. Antiqq. Rom. c. 4. l. 4. Addam saltem, Hebraeos ante exitum ex Aegypto, Aegyptiorum morem sequutos, incepisse annum a mense Tisri, qui partim Septembri, partim Octobri nostro respondet: post exitum, a mense Nisan, qui partim Martium, partim Aprilem nostrum refert: (aliam eotum numerandi rationem vide infra ubi de Decimis) Romanos a Martio: Graecos ab Hecatombaeone seu Iulio nostro: Anglos a 25. die Martii, quod et in Hispania receptum: Venetos a die 1. Martii: Portugallos, et nonnullos Africae incolas a 29. Augusti, Auctor Anonymus Hist. Orbis Terr. Geogr. et Civ. c. 4. §. 25. Plura hanc in rem vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Annus — (lateinisch für Jahr) bezeichnet: Annus horribilis, schreckliches Jahr Annus iam plexus, päpstliche Enzyklika Annus mirabilis, Wunderjahr Centesimus Annus, päpstliche Enzyklika Annus ist der Familienname folgender Personen: Adrián Annus (* 1973) …   Deutsch Wikipedia

  • Annus — (lat., Jahr), 1) (Kalenderw.), A. solāris (A. naturālis), Sonnenjahr; A. lunāris, Mondjahr, von 12 Mondmonaten; A. communis, das gemeine Jahr von 365, dagegen A. bissextīlis (A. intercalāris. A. emholismicus), Schaltjahr; A. confusiōnis… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Annus — (Kirchw.). A. claustralis, das erste Jahr eines Dom od. Stiftsherrn im Stifte, wo er zu strenger Residenz verpflichtet ist. A. luctus, das Trauerjahr wegen eines verstorbenen Gatten. Anni cleri (Versitzen), die Zeit, während welcher ein Pfarrer… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Annus — (lat.), Jahr. A. carentiae, Jahr, für das einem Beamten sein Einkommen ganz oder teilweise entzogen, bez. von einem Kanoniker auf sein Einkommen zu gunsten der Kirchenfabrik, des Papstes etc. verzichtet wird. A. circumcisionis, incarnationis etc …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Annus — (lat.), Jahr; A. bissextīlis oder intercalāris, Schaltjahr; A. carentĭae, Karenzjahr, das Jahr oder die kürzere Zeit, in der ein Angestellter ohne Besoldung dient; A. decretorĭus, Entscheidungsjahr (s. Normaljahr); A. deservĭtus, s.v.w.… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Annus — Annus, lat., Jahr. A. bissentilis, Schaltjahr; a. carentiae, das Jahr oder die kürzere Zeit, welche die neuangestellten Geistlichen ihren Gehalt an den Papst, an die Kirchenfabrik etc. abgeben mußten; a. civilis, das bürgerliche Jahr vom 1. Jan.… …   Herders Conversations-Lexikon

  • annus — index annum Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • annus — ạnnus   [lateinisch], Jahr; annus civilis, das bürgerliche Jahr; annus communis, das Gemeinjahr; annus confusionis, das Jahr 46 v. Chr., in das Caesar bei Einführung seines Kalenders zwei Monate einschaltete; annus decretorius, Normaljahr… …   Universal-Lexikon

  • Annus mirabilis — is a Latin phrase meaning wonderful year or year of wonders (or year of miracles ). It is used particularly to refer to the years 1665 ndash;1666. The Year of Wonders (1666)According to the Oxford English Dictionary, the first known written usage …   Wikipedia

  • Annus horribilis — is a Latin phrase meaning horrible year . It alludes to annus mirabilis meaning year of wonders . Queen Elizabeth II Although cited by the Oxford English Dictionary as being in use as early as 1985, Queen Elizabeth II brought the phrase to… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”